COLUMBAE Internuneiae

COLUMBAE Internuneiae
COLUMBAE Internuneiae
olim hodieque adhibitae, Pernicissimus enim earum volatus, cumque reliquae omnes aves, volando fessae, super petram aut super arborem, sugiant et capiantur: sola columba, cum fessa est, alarum unam comprimit, et alterâ volat, sicque evadit, uti habet Kimchius, ad Psalm. 55. v. 7. Hinc Aben Ezra, ad eund. Meminit columbae, quia illa degit cum hominibus; et literas per eam mittunt Reges. Nempe saeculô post Christum duodecimô, quô is scripsit, multo id in usu fuit. Vide Paulum Aemyl. de Gestis Francorum, l. 4. ubi de Hasarchi, Syriae oppidi praefecto; et ubi de Hierosolymis per Christianos obsessis: Item, l. 5. ubi de Tyro obsessa; Marmolium, Africae suae l. 2. c. 31. iac. Vitriacum, Histor. Or. l. 1. Arnoldum Lubec. Histor. Slavor. Wildebrandum ab Uldenberg et Ininerarium Hierosolym. Sed et vetustiores Historiae eiusdem artis specimina nobis exhibent. namque Taurosthenes Olympionices, victoriam suam eôdem die patri ex Olympia Aeginam significâsse, per columbam, quam a teneris suis pullis avulsam secum Pisas deportaverat, legitur apud Aelianum, Var. l. 9. c. 2. Quale quid in obsidione Mutinensi evenisse, Plinius, l. 10. c. 37. et Frontinus, l. 3. Strategem, c. 13. ex. ult. referunt, quamvis inter illos parum conveniat. Et ad hanc columbarum industriam saepe alludere Poetas videas. In quibus Anacreon, Ode
9. columbae suae haec affingit,
Ε᾿γὼ δ᾿ Α᾿νακρώοντι
Διακονῶ τοσαῦτα,
Καὶ ῃῦν οἷος ἐκείνου
Ε᾿πισολὰς κομίζω.
Egoque Anacreonti
In talibus ministro,
Eiusque nunc videte,
Quales fero tabellas.
Vide quoque Pherecratem, in Pictoribus, apud Athenaeum, l. 9. martialem ubi de columba, in Aretullae sinum delapsâ, l. 8. Epigr. 32. et Heinsium, de columbis Leidensibus, l. 3. Eleg. 10. Hanc enim artem intermortuam, Patrum memoriâ, Belgae excitârunt. Imo et Tutcae, quorum Imperatorem scribit Lintschottus, in Armuziae descriptione, c. 6. per columbas brevi addiscere, quid siat in remotissimis Imperii sui partibus, qua de re vide plura apud P. de Valle, Itiner. Part. 1. ubi multa de his Columbis, Aleppensibus inprimis, quas maxime ad ista dociles, sextidui iter, vix unius diei spatiô, facile emetiri, refert. Quod enim de tribus parasangarum milibus die unô confici ab illis solitis, Alltazuinius habet, et Damir, ScriptoresArabes, supra fidem est. Epistohum, antem, quod sic columbae alligatur, Arabice specrali nomine vittaka vocatur, i. e. pittacium: quemadmodum Zagiala, est columbam in hunc finem emittere, et columba sigemissa, Zigial etc. Vide Sam. Bochartum, ubi supra, c. 2. ut et infra, ubi de docentibus Columbas volare, item ubi de Cursoribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”